SUIDNICIUM

SUIDNICIUM
SUIDNICIUM
Silesiae oppid. bellô Germanicô varias subiit mutationum vices. Hîc Fridericus Elector Saxoniae tertiâ vice memorabile somnium habuit, de Monacho, qui Sanctis comitatus ad illum veniens, impetraverit veniam ostio Academico Wittebergae quaedam inscribendi: Scripsisse autem siteris tam insignibus, ut Suidniciae quoque scriptura legi posset; finem dein calami Romam usque se extendisse, et utramque Leonis X. aurem penetrâsse: sumptam vero fuisse pennam ex ala anseris Bohemici. A. C. 1517. pridie eius diei, quâ Lutherus contra Tecelium Theses defendit. Loetus. Suidnicius Principatus, unus ex 16. Silesiae, ut habet Cluverius, obtigit in divisione hereditatis paternae, Boleslao seu Bulconi, Boleslai Saevi filio, Henrici, cui Lignicius obtigerat, fratri, A. C. 1278. Hic Brigam, et alia in sua ditione, munivit. Wenceslaum Bohemiae Regem qui eum adoriri volebat, terruit, primus in Silesia iuris feudalis German. et tributorum auctor: exstinctus est A. C. 1301. Eius filii Bernardus Suidniciae, Bolessaus vero Monsterbergicae lineae, satores fuêre. Quorum ille Bohemis se strenue opposuit, et cum reliqui A. C. 1327. ipsis iurâssent, solus Polonis adhaesit. Mortuus A. C. 1347. Pater fuit ex sorore Uladislai Loctici Boleslai atque Henriei, qui cum Patrem imitati Bohemiae obsequium detrectarent, Boleslaus A. C. 1345. Suidniciae a Iohanne Rege obsessus, eum depulit, Landshutâ recuperarâ. Nec tamen cessavit eum Carolus IV. vexare, donec Bolessaus ei neptem ex fratre Annam, cumque ea Ducatuum successionem A. C. 1353. polliceretur. Ita exstinctô sine prole Principe Carolus IV. principatus crevit, sub quo Silesia reflorescere et magis Germanico mori assuefieri incepit. De Boleslao Bernardi fratre, vide in voce Monsterbergium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BOLESLAUS seu BULCO — I. BOLESLAUS, seu BULCO Bolessai Saevi, de quo supra, filius minor natu, in divisione Suidnicium Principatum nactus A. C. 1278. a fratre dein A. C. 1291. Iaveram, Strigaviam, Franckenstenium et alia, ut sibi adversus Glogoviensem praesto esset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SWIDNIA — urbs Silesiae, caput Ducatus cognominis ad fluv. Westritz, 30. mill. pass. ab Uratislavia in Occasum, 25. a Lignitio in Meridiem, 12. a limite Bohemiae. Satis munita, pluries tamen capta receptaque bellô Germanicô ultimô, Schweidnitz. Vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”